[65] EPISTOLA LXV.

Generoso, claro & pio Viro,

D. IOANNI a LASCO,

Ecclesiae Christi Evangelistae sincero, Domino & Fratri observando

C. S. C.

per CHRISTUM IESUM

S.P.D.

Sebastianus famulus tuus, Magnif. & Generose LASCE, Genevam proficiscens, me tuo nomine salutavit, quod mihi tam gratum fuit, quam quod gratissimum. Nam etsi nullas mihi a te literas attulit, mihi tamen de te tuoque statu ab eo qui e domo tua veniret, audire fuit perjucundum. Idem quoque nobis ab Horatio filio meo literas reddidit, quas ei, dum tu apud Principem ejus ageres, ad me dederat: in quibus illud me mirifice recreavit, quod meam ad te superiore anno scriptam epistolam, tibi redditam fuisse, significavit. Verebar enim, quod hodie nimium fieri solet, interceptae essent: aut non sat fideliter curatae. Suspitionem augebat, tum quod nihil *** responderes, tum quod ejus epistolae exemplum Tiguro ad me ab amico quodam missum esset, quum ego ejus nemini copiam, ne inspiciundi quidem fecissem unquam. Unde autem, a quove illuc pervenisset, rescire non poteram: qui scrupulus etiamnum haeret. Nam abs te homine prudenti ac religioso, divulgatum esse non putavi: etsi is, de quo scribebam, talis est, ut quasi sorex suo se prodat indicio. Neque enim quenquam latere potest, quo supercilio incedat, quo fastu tumeat, ut Epicurum & Aristippum toto vitae genere referat. Quare haec tamque notissima & pervulgatissima missa faciamus: Illud vero, quod cum talis fuerit semper, sicuti est, IESU CHRISTI FILII DEI Ecclesias sese velle constituere jactat tamen, ferendum esse non puto, nisi etiam sues ad Ecclesiam aedificandam placet admittere, atque ad margaritas colligendas.
Quod autem nescio quam adversus tuam sinceram pietatem apologiam jactat, nihil est quod metuas; aut enim nulla, quod verisimilius est, unquam extabit: aut tam inepta, ut tuam pietatem magis sit illustratura, quam eidem tenebras offusura. Non is est, qui quicquam boni, aut elaborati homo indoctus & mollis suo marte possit cudere. Exemplo esse possunt, quae ab eo adhuc in vulgus sunt edita. Nam Secretarii Pontificii actiones duas de boni cujusdam viri bibliotheca surreptas, proque suis bis edidit. Idem fecit in Io. Voaldessi Equitis Hispani quadam pueruli institutione, quam iste Lac Spirituale appellans, primum Principis Wirtembergensis Filio, ut se in ejus aulam insinuaret, pro sua, obtrudere non dubitavit. Eamdem quoque, quum in Prussiam, Lituaniam & Poloniam ad emungendos Reges se cotulisset, mutata inscriptione, quasi novum & & se confectum opus Illustriss. Oliciae Ducis Filio tradidit, nihil veritus homo impudens multos parietes una ex fidelia, ut dicitur, dealbare. Haec apud nos luce sunt meridiana clariora. Mitto alia id genus multa quae suo tempore patebunt: ad me ipsum venio. Scripsit ad me Horatius meus multa de tua in se humanitate, & in me benevolentia, nullo nostro merito collecta, sed tua solius bonitate excitata. Hac de caussa tibi me plurimum debere fateor: quod si alio modo referre gratiam non potero: quod & jam sed, & deinceps majore studio sum ardoreque facturus: ac quacunque occasione declaraturus. Inter caetera autem quae idem meus filius scribit, illud est: quod cum sermo inter vos de nostris illis de Ampl. R. D. dialogis incidisset, a te audisse, te quidem adversarii mei accusationem improbasse, neque ut contra nostrum illud opus sententiam ferres, etsi ab eo magnopere rogarere, adduci potuisse: unum tamen in eo esse, quod tibi non satis probaretur: ubi ais (inquit filius) idem esse, sive Petrus, sive Paulus, s ive Cicero, sive Aristoteles Evangelium docuerint. Nemo est, LASKE optime, & Frater in DOMINO charissime, cui ego magis mea probari cupiam, quam tibi: cujus eruditae pietati tantum tribuo, quantum homini ab homine tribui potest. Itaque ne hic locus obstet, quominus idem sentiamus, tibi paucis satisfacere conabor. Primum igitur mea ex eodem opere verba subjiciam: mox quid vitii in se contineant, videbimus. Sic enim habent Pagina CLXXVI. Verum enim, a quocunque dicatur, a Deo est: sive is sit Moses, sive Plato, sive Paulus, s ive Cicero. Quae verba primum quid ab illis different, vides. Quanquam ne in illis quidem quid sit vitii, video. Significant enim Evangelii dignitatem autoritatemque, non pendere ab hominibus: neque admodum referre quo & per quem, modo pure Evangelium doceatur. Huc spectavit Paulus I. Cor. III. cum ait: Quid Paulus ? quid Appollos ? nisi ministri per quos credidistis ? Verum ut dixi, non sic a me scriptum, sed, Verum a DEO semper esse, per quemcunque tandem proferatur. Nam si solus DEUS est verus, verax & ipsa veritas, ut solus est bonum, bonitas & bonus, certe quicquid verum & bonum ab aliquo dicitur aut sit, id quatenus bonum & verum a DEO omnis boni verique fonte sit necesse est, sive id a Paulo, sive a Platone proferatur. Quod quid aliud sonat quam quod dixit Paulus ad Corinthios: Nemo potest dicere DOMINUM IESUM, nisi per Spiritum Sanctum. Ubi enumeratis aliquot donis, etiam linguarum & medicinae scientiam Spiritus Sancti dona esse testatur. Ibidem etiam D. CALVINUS, quaerit, Cum impii praeclare interdum & splendide de CHRISTO disserant, an habeant DEI Spiritum? & respondet, Eos procul dubio habere, quod ad effectum illum spectat. Etiam Iudam cum Evangelium praedicaret, eodem Spiritu praeditum fuisse. Vides igitur Vir clariss. & Frater in DOMINO colend. nos nihil in eo aut impium, aut absurdum affirmasse: sed sententiam quandam, tum divinis literis consentaneam: tum in DEI Ecclesia decantatam, retulisse. Nihil enim in scholis scriptis omnium Theologorum pervulgatius, quam, Verum quocunque dicatur, Spiritu Sancto atque a DEO esse. Quod si quid praeterea est vel in hoc vel in aliis eiusdem, aut aliorum operum locis in quo a me tibi satisfieri velis, oro ad me perscribas. Nunquam enim tuae pietatis, vel monitu vel censuram detrectabo. Atque etiam si qua in re tibi gratificari in his locis possim, etsi quam parum possum, probe sentio, quaeso te per mutuam charitatem, me meisque omnibus utare. Vale Domine & Frater, Regnum CHRISTI apud tuos, ut coepisti, omni conatu promovere perge. Basileae, cal. Novemb. MDLVIII.

T. D. Totus addictus

CAELIUS.